de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino
Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat
ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque
vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio
fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et
praediximus vobis et testificati sumus
non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in
sanctificatione
itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam
dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere
vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia
rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium
agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius
aliquid desideretis
nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non
contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita
et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus
qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui
dormierunt
quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in
tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt
resurgent primi
deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum
illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino
erimus
itaque consolamini invicem in verbis istis